Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.37
Unproofread scanNot analysed yet
Exaruit uelut testa uirtus mea. testa igne firmata est; sic et uirtus corporis Christi non sicut faenum igne consumitur, sed sicut testa passione uelut igne firmatur; uasa enim figuli probat fornax, sicut alio loco scriptura dicit, et homines iustos temptatio tribulationis. et lingua mea adhaesit faucibus meis. potest quidem silentium eius significatum uideri, quod et alius propheta commendat, cum dicit: Sicut agnus coram tondente fuit sine uoce; sed si linguam eius eos in eius corpore, quod est ecclesia, intellegamus, per quos suum loquitur euangelium, tunc eius faucibus adhaerent, cum a praeceptis eius non recedunt.