Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.40
Unproofread scanNot analysed yet
Iam illud, quod sequitur, nullius expositionis indiget: Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem. uerba deinde, quae subtexuntur, orantis sunt tam ex persona capitis, id est hominis mediatoris, quam ex persona corporis, quod est ecclesia, quam dicit etiam unicam suam. tu autem, domine, inquit, ne longe feceris auxilium tuum. hoc ad eius carnem pertinet, cuius resurrectio non in longum missa est ut aliorum. in defensionem meam aspice, ne quid noceant inimici, qui sibi uidentur aliquid potuisse carnem perimendo mortalem. non autem nocent, si defendente gratia dei non eis ad malum anima superata consentiat; sicut enim et alibi prophetatum est, terra tradita est in manus impii, hoc est caro terrena.