Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.41
Unproofread scanNot analysed yet
Grue a framca animam meam. framea gladiue est; nec utique tali ferro sed cruce occisus est Christus nec latus eius gladio sed lancea percusserunt. translato ergo uerbo frameam linguam dixit persequentium, sicut in alio psalmo dicitur: Et lingua eorum gladius acutus. unde, quia in eius carne lingua praeualuit malignorum, orat, ut animae nihil noceat, cum dicit: Erue a framea animam meam, ut haec in prophetia oratio, si ad caput corporis referas, non uideatur uelut indigentis petitio sed potius rei futurae figurata praedictio. aut certe, quia corpus eius, hoc est ecclesia graues persecutiones fuerat perpessura. frameam dixit, qua maxime trucidati sunt martyres; unde uult eorum animas erui, ne timeant eos. qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, et consentiant ad inlicita. aut etiam in ipsorum passionibus inimicorum linguam frameam dicit. unde animam suam, hoc est animam corporis sui, animam sanctorum suorum uult erui.