Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.66
Unproofread scanNot analysed yet
Commemorabuntur, inquit, et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. ille inrisus, ille crucifixus, ille derelictus hoc regnum adquirit et tradet in fine deo et patri, non ut ipse amittat, sed, quod in fide seminauit, cum uenit minor patre, hoc perducat ad speciem, in qua aequalis non recessit a patre. manducauerunt et adorauerunt omnes diuites terrae; diuites terrae superbos intellegere debemus. si recte superius pauperes humiles intellegebamus, de quibus in euangelio dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum; ipsi enim sunt mites, lugentes, esurientes et sitientes iustitiam, miseri cordes, mundo corde, pacifici etqui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quibus praedicationibus singillatim beatitudinem adiunxit. contra ergo diuites terrae hoc loco superbi intellegendi sunt. neque enim frustra ita distincti sunt, ut de pauperibus supra diceretur: Edent pauperes et saturabuntur, hic uero: Manducauerunt et adorauerunt omnes diuites terrae. et ipsi quippe adducti sunt ad mensam Christi et accipiunt de corpore et sanguine eius, sed adorant tantum, non etiam saturantur, quoniam non imitantur. manducantes enim pauperem dedignantur esse pauperes, quia Christus pro nobis passus est relinquens nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius. uerum tamen, quod humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis, aspernantur diuites et similia perpeti respuunt tumore non magnitudine, infirmitate ergo non sanitate. sed quia deus eum excitauit a mortuis et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu flectatur omne genu caelestium, terrestrium et infernorum, fama celsitudinis eius et gloria nominis eius in ecclesia usquequaque diffusa permoti et ipsi ueniunt ad mensam, manducant et adorant, non tamen saturantur, quia non esuriunt et sitiunt iustitiam; tales enim saturabuntur. quamquam perfecta saturitas in illa uita aeterna erit, cum ex ista peregrinatione uenerimus ex fide ad speciem, ab speculo ad faciem, ab aenigmate ad perspicuam ueritatem. non tamen inconuenienter saturatus dicitur paupertate Christi. qui pro iustitia eius, hoc est pro participatione uerbi aeterni, quam inchoauit interim fide, omnia temporalia non solum temperanter contemnit bona, uerum etiam patienter sustinet mala.