Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.67
Unproofread scanNot analysed yet
Tales fuerunt piscatores et publicani, quia abiecta huius mundi elegit, ut confunderet fortia. de his dictum est: Edent pauperes et saturabuntur. sed quia istam saturitatem non apud se ipsos tenuerunt, quodam modo enim ructantes dominum laudauerunt. hoc est praedicauerunt quaerentes eum, hoc est non sua quaerentes sed in eum caritate flagrantes. eorum praedicatione commotus est mundus. ut commemorentur et conuertantur ad dominum uniuersi fines terrae et adorent in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. hac ecclesiae dilatatione etiam superbi. hoc est diuites terrae adducti sunt. ut manducarent, et quamuis non saturati tamen adorant. hunc quippe ordinem prophetia psalmi hoc loco tenuit, quem uidemus impleri. adiungit autem: In conspectu eius procident omnes, qui descendunt in terram, id est omnes bona amando terrena non in caelum ascendunt. non enim faciunt, quod ait apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite. ubi Christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt, sapite, non quae super terram, sed potius, quanto sibi bonis terrenis feliciores uidentur, tanto magis in terram descendunt, hoc est in terrena deprimuntur. et ideo in conspectu eius procident, hoc est ubi ipse uidet, non ubi homines uident, qui eos excelsos sublimesque arbitrantur.