Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.76
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid est, quod in eadem euangelii lectione scriptum est omnes sponso tardante dormisse r si somnum istum intellexerimus, quod uelut tardante iudicio, ad quod faciendum uenturus est Christus, abundante iniquitate caritas refrigescit, quo modo ibi ponemus uirgines sapientes, cum potius in illis sint, de quibus dicitur: Qui autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit? dictum est' ergo: Dormierunt omnes, quia non tantum stulti, qui propter humanam laudem bene operantur coram hominibus,, uerum etiam sapientes, qui hoc propterea faciunt, ut laudetur deus, experiuntur istam mortem; ex utroque enim genere moriuntur. et ista mors saepe in scripturis dormientium dicitur |propter futuram resurrectionem uelut euigilationem. hinc apostolus dicit: De dormientibus autem nolo uos ignorare, fratres, et alio loco: Ex quibus plures manent usque adhuc; quidam autem dormierunt; et alia innumerabilia in hoc testimonia aperte per scripturas utriusque testamenti reperiuntur. unde et ille ait: Consanguineus leti sopor et, si aduertas, multa inuenies etiam in saecularibus litteris, ubi mors somno comparatur. significauit ergo dominus futurum fuisse tempus, quo inter tribulationes temptationesque huius saeculi iam iamque eius expectaretur et speraretur aduentus tamquam propinquus atque imminens, ad quem se praeparent, qui in eius esse familia uidentur. hoc est enim, quod ait exisse obuiam sponso et sponsae, sponso quidem filio dei, sponsae autem, siue quia in eo corpore uenturus est, quod sumpsit ex uirgine, siue quia ipsa ecclesia tunc clarior apparebit, ut ad uniuersi corporis congregationem membra concurrant, quibus concurrentibus eius magnitudo monstrabitur.