Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.77
Unproofread scanNot analysed yet
Virgines propter continentiam nuncupauit, decem uero, id est quinque et quinque propter numerum, quo censentur corporis sensus, in quibus habitat continentia, cum a uoluptatibus turpibus et inlicitis abstinetur. lampades, sicut dictum est, bona sunt opera maximeque ad misericordiam pertinentia et ipsa. quae etiam coram hominibus lucet, laudabilis conuersatio. sed magni interest, qua mentis intentione fiat; ideo dicit alias sapientes alias stultas, sed hinc eas discernit, quod stultae non sumpserunt oleum secum, sapientes autem accep eru n t oleum in uasis suis, hoc est in cordibus suis, ubi fit ipsa participatio intimi ac superni boni. unde in psalmo quodam, cum dictum esset: Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in domino, multi, inquit, dicunt: Quis ostendit nobis bona? deinde ut manifestaret, cuius boni amoie debeamus operari iustitiam, hoc est sacrificare sacrificium iustitiae, signatum est. inquit, in nobis lumen uultus tui, domine; dedisti laetitiam in corde meo. cuius boni aliquantum participati et plenius perfectiusque participandi intentione qui bene operatur et laudabiliter etiam in conspectu hominum conuersatur, habet oleum secum, quo bona opera eius etiam in conspectu hominum lucentia non extinguantur, quia non in eius corde caritas refrigescit abundante iniquitate, sed perseuerat usque in finem. hoc oleum stultae uirgines non habent secum, quoniam sibi tribuendo, si quid boni operis faciunt, necesse est inflentur superbia et propter hoc uitium sic laude delectentur humana, ut eius gaudio, si quid boni agunt, feruere et lucere uideantur.