Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.78
Unproofread scanNot analysed yet
Tardante autem sponso dormierunt omnes. non enim tunc ueniet, cum speratur, sed media nocte, cum ualde obscurum, id est occultum erit, an ueniat. unde dicit media nocte clamorem factum: Ecce sponsus uenit, exite obuiam ei. nimirum clamor iste ipsa est tuba illa, quam commemorat apostolus, ubi dicit: Canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti. tubae nomine aliquod euidentissimum et praeclarissimum signum uult intellegi, quam uocem archangeli et tubam dei alio loco dicit. quae etiam uox ipsius domini Iesu Christi in euangelio dicitur, quam audient hi, qui in monumentis sunt, et procedent. surgunt ergo omnes illae uirgines et sapientes et stultae et aptant lampades suas, id est rationem praeparant reddere de operibus suis.