Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.8
Unproofread scanNot analysed yet
Denique sequitur: Erat lumen uerum, et tamquam quaereremus, quo modo discerneretur lumen uerum a lumine inluminato, id est Christus a Iohanne: Erat, inquit, lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. si omnem hominem, ergo et Iohannem. atque ut magis ostendat huius diuinitatem longe praestantiore distantia: In hoc mundo, inquit, erat et mundus per eum factus est et mundus eum non cognouit. non mundus, qui per eum factus est, eum non cognouit, neque enim habet uim cognoscendi eum nisi rationalis creatura, quamuis etiam mundus iste uisibilis per eum factus sit, hoc est caelum et terra, sed mundum non cognoscentem increpando significauit infideles constitutos in mundo.