Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.9
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde adiungit: In sua propria uenit et sui eum non receperunt, siue quia et ipsi infideles, in quantum homines sunt, eius sunt, per quem creati sunt, siue suos proprie Iudaeos intellegi uoluit, ex quibus naturam carnis adsumpsit. nec tamen omnes eum non receperunt; sequitur enim et dicit: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri credentibus in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri sed ex deo nati sunt. haec est gratia noni testamenti, quod in uetere latuit nec tamen figuris obumbrantibus prophetari praenuntiarique cessauit, ut intellegat anima deum suum et gratia eius renascatur illi. haec quippe natiuitas spiritalis est, ideo non ex sanguinibus, non ex uoluntate uiri nec ex uoluntate carnis sed ex deo.