Latin
Letter 141
Augustine, Epistulae 141.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis ergo ab hac catholica ecclesia fuerit separatus, quantum libet laudabiliter se uiuere existimet, hoc solo scelere, quod a Christi unitate disiunctus est, non habebit uitam, sed ira dei manet super eum. quisquis autem in hac ecclesia bene uixerit, nihil ei praeiudicant aliena peccata, quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut apostolus dicit. et quicumque in ea corpus Christi manducauerit indigne, iudicium sibi manducat et bibit; nam etiam hoc ipse apostolus scripsit. cum autem dicit 'iudicium sibi manducat', satis ostendit, quia non alteri iudicium manducat sed sibi. hoc nos egimus et ostendimus et obtinuimus, quia communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum sed consensione factorum. nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam et personam suam nec praeiudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis.