Latin
Letter 141
Augustine, Epistulae 141.6
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc etiam ipsi uoce apertissima coacti sunt confiteri non tunc, quando ista dicebamus, sed postea, cum aliud ageretur. nam cum uentum fuisset ad causam etiam Caeciliani, quam nos ab ecclesiae causa distinguebamus, ut, si forte malus esset inuentus, ipsum anathemaremus, non tamen propter ipsum ecclesiam Christi relinqueremus, cui per malam suam causam praeiudicare non posset, —cum ergo etiam ad ipsam Caeciliani causam uentum fuisset et legissent illi concilium Carthaginense, ubi recitabant septuaginta plus minus episcoporum sententias contra Caecilianum absentem prolatas. respondimus eis sic non obesse illud episcoporum concilium absenti Caeciliano, quem ad modum non obfuit plurium episcoporum partis Donati concilium absenti Primiano, quando eum in Maximiani causa plus minus centum episcopi damnauerant. tunc illi nominata causa Maximiani, unde sciunt se etiam, quos damnauerant, in honore integro suscepisse et baptismum in sacrilego Maximiani schismate datum se confirmasse et non destruxisse et in sua Bagaitana sententia, qua eos damnauerunt, quibusdam, qui in ipso schismate fuerunt, dilationem dedisse et dixisse, quod eos non polluerint sacrilegi surculi Maximiani plantaria, —ista ergo causa posteaquam eorum aures percussit, expauescentes et perturbati et obliti, unde superius contra nos contendebant, continuo dixerunt: (Nec causa causae nec persona personae praeiudicat' et confirmauerunt uerbis . suis, quod nos antea de ecclesia dicebamus, quia non solum catholicae transmarinae, contra quam se confessi sunt non habere, quod dicerent, uerum etiam catholicae Africanae, quae illi unitatis communione coniungitur, causa et persona Caeciliani. qualiscumque fuisset, praeiudicare non posset, si Maximianus. qui cum ceteris sociis suis Primianum damnauit, si etiam Felicianus. qui simul Primianum damnauit et postea in causa Primiani a Donati parte damnatus est, non praeiudicat parti Donati, cui modo episcopus, sicut antea fuerat, receptus adiungitur, si etiam ipsis sociis suis Maximianus non praeiudicat, quibus isti dilationem dederunt dicentes eos ab illo, cum quo fuerunt, non fuisse pollutos, quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae.