Latin
Letter 141
Augustine, Epistulae 141.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo quaeritis amplius? multis quidem uerbis super- Suis gesta onerauerunt et, quia non potuerunt efficere, ut causa non ageretur, hoc fecerunt multum loquendo, ut, quod actum est, difficile legeretur. sed debent uobis etiam ista eorum pauca uerba sufficere, ne propter nescio qua, nescio quorum hominum crimina oderitis unitatem catholicae ecclesiae, quia, sicut ipsi dixerunt, relegerunt, subscripserunt, nec causa causae praeiudicat nec persona personae. nam et in ipsa causa Caeciliani, quam licet ad ecclesiae causam non pertinentem tamen defendendam suscepimus, ut etiam ibi calumniae manifestarentur ipsorum, apertissime uicti sunt, nihil eorum, quae in Caecilianum intendebant, probare potuerunt. insuper etiam de criminibus traditionis nos episcopalia gesta protulimus. unde recitauimus aliquos eorum episcoporum, qui sententias in absentem dixerant Caecilianum, manifestissimos fuisse traditores. contra ipsa gesta illi, quia non habebant, quod dicerent, falsa esse dixerunt, sed nullo modo probare potuerunt.