Latin
Letter 142
Augustine, Epistulae 142.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec domus non orbis terrae uno angulo aedificatar sed per omnem terram. unde ille psalmus, in cuius titulo legitur: Quando domus aedificabatur post captiuitatem, sic incipit: Cantate domino canticum nouum, cantate domino, omnis terra. in uetustate quippe ueteris hominis orbem terrae diabolus captiuauerat; post hanc captiuitatem cum aedificatur domus, renouatio fidelium significatur in homine nouo. unde dicit apostolus: Exuite uos ueterem hominem et induite nouum, qui secundum deum creatus est. et quia hoc per omnem terram fit in unitate catholica, sicut in alio psalmo dictum est: Et super omnem terram gloria tua, sic in isto, cum dictum esset: Cantate domino canticum nouum, ut demonstraretur, quando domus aedificatur in isto cantico nouo, continuo subiunctum est: Cantate domino, omnis terra. operarios autem, per quos ista tam magna domus aedificatur, idem psalmus exhortatur, cum consequenter dicit: Bene nuntiate de die ex die salutare eius; adnuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. et paulo post dicit: Adferte domino, patriae gentium, adferte domino gloriam et honorem.