Latin
Letter 142
Augustine, Epistulae 142.3
Unproofread scanNot analysed yet
His atque huius modi testimoniis tantae huius domus, quae in tota scriptura tam multa reperiuntur, ita cesserunt inimici eius, ut faterentur contra ecclesiam transmarinam, quam tamen catholicam esse confessi sunt, causa . . . . . . . . . . . . huic nos communicamus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . mereamur membris Christi et compaginem corporis eius fidelissimae caritatis amplectamur affectu, quoniam in ecclesiae huius unitate quicumque male uiuit, sibi iudicium manducat et bibit, sicut apostolus dicit, quicumque autem bene uiuit, non ei praeiudicat aliena causa et aliena persona, sicut etiam illi, cum de causa Maximiani urguerentur, ore suo coacti sunt confiteri, quia nec causa causae nec persona personae praeiudicat. solliciti tamen inuicem sumus pro nobis tamquam unius corporis membra, ut, quicumque adiuuante domino ad horreum futurum pertinemus, interim in area simul paleas toleremus nec propter illam futuro igni destinatam nos aream dominicam deseramus.