Latin
Letter 143
Augustine, Epistulae 143.12
Unproofread scanNot analysed yet
De uirginitate autem sanctae Mariae si hoc, quod scripsi. non persuadet fieri potuisse, neganda sunt omnia, quae mirabiliter in corporibus acciderunt. quod si propterea non creditur, quia semel factum est, quaere ab amico, quem hoc adhuc mouet, utrum nihil inueniatur in litteris saecularibus, quod et semel factum sit et tamen creditum non fabulosa uanitate! sed, sicut existimant, historica fide; quaere, obsecro te. si enim tale aliquid in illis litteris inueniri negauerit, admonendus Į est; si autem fassus fuerit, soluta quaestio est. !