Latin
Letter 144
Augustine, Epistulae 144.1
Unproofread scanNot analysed yet
Si id, quod in uestra ciuitate nos grauiter contristabat absumptum est, si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodam modo publicae ueritati eiusdem potentia ueritatis euicta est, si sapit dulcedo pacis unitatisque caritas non iam reuerberat oculos saucios, sed sanos inlustrat ac uegetat, non sunt haec opera nostra sed dei, non haec humanis opibus omnino tribuerem nec si, cum apud uos essemus, tanta conuersio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proueniret. hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per se ipsum intrinsecus docet. nec ideo pigrius moueri nos oportet ad uisendos uos, quoniam, quicquid in uobis laudabile factum est, non a nobis sed ab illo factum est, qui facit mirabilia solus. multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera diuina quam nostra, quia et nos, si quid boni sumus, opus illius, non hominum sumus; unde apostolus dixit: Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus.