Latin
Letter 143
Augustine, Epistulae 143.3
Unproofread scanNot analysed yet
Vos autem, qui me multum diligitis, si talem adseritis aduersus eos, quorum malitia uel inperitia uel intellegentia ; reprehendor, ut me nusquam scriptorum meorum errasse dicatis, frustra laboratis, non bonam causam suscepistis, facile in ea me ipso iudice superamini, quoniam non mihi placet,! cum a carissimis meis talis esse existimor, qualis non sum. profecto enim non me sed pro me alium sub meo nomine diligunt, si non quod sum, sed quod non sum, diligunt. nam' in quantum me nouerunt uel de me uerum credunt, ego ab eis diligor; in quantum autem mihi tribuunt, quod in me nec agnoscunt nec uerum est, non ab eis ego sed nescio quis alter diligitur. ac per hoc, si iam saltem illud meum nosti, cum aliquid humiliter de me ipso dico, non me fallaciter dicere. ego non sum talis, qualem conlaudant. Romani maximus auctor Tullius eloquii: 'Nullum umquam uerbum', inquit, reuocare uellet, emisit'. quae quidem laus quamuis praeclarissima uideatur, tamen credibilior est de nimium fatuo quam de sapiente perfecto. nam et illi, quos uulgo moriones uocant, quanto magis a sensu communi dissonant magisque absurdi et insulsi sunt, tanto magis nullum uerbum emittunt, quod reuocare uelint, quia dicti mali uel stulti uel incommodi paenitere utique cordatorum est. sed si in bonam partem accipiatur, ut quempiam talem fuisse credamus, qui cum sapienter omnia loqueretur, nullum umquam uerbum, quod reuocare uellet, emisit, hoc potius de hominibus dei, qui spiritu sancto acti locuti sunt, quam de illo, quem sic Cicero laudat, saluberrima pietate credendum est. ab hac ego excellentia tam longe absum, ut, si nullum uerbum, quod reuocare uellem, protulero, fatuo sim quam sapienti similior. illius quippe scripta summa sunt auctoritate dignissima, qui nullum uerbum, non quod reuocare uellet. sed quod reuocare deberet, emisit. hoc quisquis nondum est adsecutus, secundas habeat partes modestiae, quia primas non potuit habere sapientiae; quia non ualuit omnia non paenitenda diligenter dixisse, paeniteat, quae cognouerit dicenda non fuisse.