Latin
Letter 143
Augustine, Epistulae 143.2
Unproofread scanNot analysed yet
Illae autem litterae tuae, quas presbyter Urbanus adtulit, habent quaestionem mihi propositam ex libris non diuinis sed meis, quos scripsi de libero arbitrio. in talibus autem quaestionibus non multum laboro, quia, etsi defendi sententia mea liquida ratione non potest, mea est, non eius auctoris, cuius sensum inprobare fas non est, etiam cum eo non intellecto hoc inde sentitur, quod inprobandum est. ego proinde fateor me ex eorum numero esse conari, qui proficiendo scribunt et scribendo proficiunt. unde si aliquid uel incautius uel indoctius a me positum est, quod non solum ab aliis, qui uidere id possunt, merito reprehendatur uerum etiam a me ipso, quia et ego saltem postea uidere debeo, si proficio, nec mirandum est nec dolendum sed potius ignoscendum atque gratulandum, non quia erratum est, sed quia inprobatum. nam nimis peruerse se ipsum amat, qui et alios uult errare, ut error suus lateat. quanto enim melius et utilius, ubi ipse errauit, alii non errent, quorum admonitu errore careat! quod si noluerit, saltem comites erroris non habeat. si enim mihi deus, quod uolo, praestiterit, ut omnium librorum meorum quaecumque mihi rectissime displicent, opere aliquo ad hoc ipsum instituto colligam atque demonstrem, tunc uidebunt homines, quam non sim acceptor personae meae.