Latin
Letter 144
Augustine, Epistulae 144.3
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat et timor hominis fallaciter congregat, obseruent, qui tales sunt, quoniam deum, cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt nec iudicem fugiunt. si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis pro suae salutis sollicitudine permouet, hoc sibi, quantum existimo, iustissimum extorqueant, ut de catholica ecclesia, id est toto orbe diffusa-id potius credant, quod scripturae diuinae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. de ipsa uero dissensione, quae inter homines orta est —qui quales libet fuerint, non utique praeiudicant promissis dei, qui dixit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes, quod creditum est, cum audiretur praedictum, et negatur, cum uidetur impletum —,hoc tamen interim breuissimum et, nisi fallor, inuictissimum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino iudicio aut non esse actam; si, acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cuius societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur; si uero acta ibi est ista causa, quis non intellegat, quis non sentiat, quis non uideat eos in ea uictos, quorum inde communio separata est? eligant ergo, utrum malint credere, quod pronuntiauerunt ecclesiastici cognitores an quod murmurant uicti litigatores. aduersus istam complexionem dictu breuissimam, intellectu facillimam adtendite diligenter pro uestra prudentia quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemon magis ebrietate . . . . . . . . . . . . . . inueterati erroris euertitur. Date ueniam prolixiori fortassis epistulae quam iucundiori uerum tamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, carissimi ac desiderantissimi fratres. de aduentu autem ad uos nostro utrorumque desiderium deus impleat. quanto enim caritatis ardore accendamur ad uisendos uos, uerbis explicare non possumus, sed uos benigne credere minime dubitamus.