Latin
Letter 145
Augustine, Epistulae 145.1
Unproofread scanNot analysed yet
Salutandi sinceritatem tuam fidissima occurrit occasio honorabilium seruorum dei, fratrum nostrorum Lupicini et Concordialis, per quos, etiam si non scriberem, posset caritas tua omnia, quae apud nos aguntur, addiscere. scio enim. quantum nos in Christo diligas, quia et tu scis, quantum in illo uicissim diligaris a nobis, et ideo non dubitaui te contristari potuisse, si eos uidisses sine litteris meis, quos a nobis profectos et tanta nobis familiaritate coniunctos ignorare non posses, simul etiam quia rescriptorum debitor fui. nam ex quo sumpsi epistulam tuam, nisi nunc primum rescripsisse me nescio; tantis enim curis obstricti et distenti sumus, ut etiam hoc nesciam.