Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.19
Unproofread scanNot analysed yet
Si haec uerba intellegis, quid restat, quod a me amplius requiratur, cum iam illa, quae difficilis uidebatur, soluta sit quaestio? discretum est quippe, quo modo dictum sit: Deum nemo uidit umquam, et quo modo deum iusti antiqui uiderint, si illud propterea dictum est, quoniam deus natura est inuisibilis, illi autem ideo uiderunt, quicumque deum uiderunt. quia, cui uoluerit, sicut uoluerit, apparet ea specie, quam uoluntas elegerit, etiam latente natura. nam si, patres quando deum uiderunt, ipsa illis natura eius apparuit, quamuis, si noluisset, utique non apparuisset, quo modo deum nemo uidit umquam, cum eo uolente ipsa eius a tot patribus natura conspecta sit? quod si dicitur filius a patribus uisus. ut de deo patre dictum accipiatur, quod eum nemo umquam uiderit, non quidem amisit occasionem Ambrosius, ut hinc' quosdam haereticos redargueret, id est Photinianos, qui principium filio dei ex utero uirginis tribuunt nec uolunt credere,I, quod et antea fuerit. sed quia uidebat alios, id est Arrianos perniciosius insidiantes, quorum procul dubio error adstruitur, si patris natura inuisibilis, filii uero uisibilis creditur, utriusque unam pariterque inuisibilem adseruit esse naturam adiungens etiam spiritus sancti. quod breuiter quidem sed admirabiliter intimauit, ubi secutus ait: (Aut certe refelli non potest uel patrem uel filium uel certe spiritum sanctum, si tamen est sancti spiritus uisio, ea specie uideri, quam uoluntas elegerit, non natura formauerit\\ potuit dicere 'non natura monstrauerit', sed maluit dicere (formauerit>, ne ipsam speciem, in qua deus elegit apparere, de sua natura formare putaretur et ex hoc utique conuinceretur conuertibilis esse mutabilisque substantia, quod ipse deus a fide piorum misericors et benignus auerterit!