Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.20
Unproofread scanNot analysed yet
Inuisibilis est igitur natura deus non tantum pater sed et ipsa trinitas, unus deus, et quia non tantum inuisibilis uerum etiam incommutabilis, sic apparet, quibus uoluerit, in qua uoluerit specie, ut apud eum integra maneat eius inuisibilis incommutabilisque natura. desiderium autem ueraciter piorum, quo uidere deum cupiunt et inhianter ardescunt, non, opinor, in eam speciem contuendam flagrat, qua, ut uult, apparet, quod ipse non est, sed in eam substantiam, qua ipse est, quod est. huius enim desiderii sui flammam sanctus Moyses, fidelis famulus eius, ostendit, ubi ait deo, cum quo ut amicus facie ad faciem loquebatur: Si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum. quid ergo? ille non erat' ipse? si non esset ipse, non ei diceret 'ostende mihi temet ipsum', sed 'ostende mihi deum', et tamen, si eius naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret ostende mihi temet ipsum'. ipse ergo erat in ea specie, qua apparere uoluerat, non autem ipse apparebat in natura propria. ,quam Moyses uidere cupiebat; ea quippe promittitur sanctis in alia 'uita. unde, quod responsum est Moysi, uerum est, quia nemo potest faciem dei uidere et uiuere, id est nemo potest eum in hac uita uiuens uidere, sicuti est. nam multi uiderunt, sed quod uoluntas elegit, non quod natura formauit, et illud, quod Iohannes ait, si recte intellegitur: Dilectissimi, filii dei sumus et nondum apparuit, quid erimus; scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, non sicut eum homines uiderunt, quando uoluit, in specie, qua uoluit, non in natura, qua in semet ipso, etiam cum uideretur, latuit, sed sicut est, quod ab eo petebatur, cum ei diceretur: Ostende mihi temet ipsum ab eo, qui cum illo facie ad faciem loquebatur, non quia dei plenitudinem quisquam non solum oculis corporis sed uel ipsa mente aliquando comprehendit.'