Latin
Letter 148
Augustine, Epistulae 148.13
Unproofread scanNot analysed yet
Nam de membris dei, quae assidue scriptura commemorat, ne quisquam secundum carnis huius formam et figuram nos esse crederet similes deo, propterea eadem scriptura et alas habere deum dixit, quas nos utique non habemus. sicut ergo, alas cum audimus, protectionem intellegimus, sic et, cum audimus manus, operationem intellegere debemus et, cum audimus pedes, praesentationem et, cum audimus oculos. uisionem, qua cognoscit, et, cum audimus faciem, notitiam, qua innotescit; et si quid aliud eadem scriptura tale commemorat, puto spiritaliter intellegendum neque hoc ego tantum aut ego prior sed omnes, qui qualicumque spiritali intellegentia resistunt eis, qui ob hoc anthropomorphi nominantur. ex quorum litteris ne multa commemorando maiores moras faciam, hoc unum sancti Hieronymi interpono, ut nouerit iste frater non ae de hac re mecum magis quam cum prioribus agere debere, si quid eum contra permouet.