Latin
Letter 148
Augustine, Epistulae 148.14
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo ille uir in scripturis doctissimus psalmum exponeret, ubi dictum est: Intellegite ergo, qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. qui plantauit aurem, non audiet? aut, qui finxit oculum, non considerat? inter cetera: (Iste locus', inquit, 'aduersus eos maxime facit, qui anthropomorphi sunt, qui dicunt deum habere membra, quae etiam nos habemus. uerbi causa dicitur deus habere oculos: oculi domini respiciunt omnia; manus domini facit omnia; et audiuit, inquit, Adam sonum pedum domini deambulantis in paradiso. haec simpliciter audiunt et humanas inbecillitates ad dei magnificentiam referunt. ego autem dico, quod deus totus oculus est, totus manus est, totus pes est. totus oculus est, quia omnia uidet; totus manus est, quia omnia operatur; totus pes est, quia ubique est ergo uidete, quid dicat: Qui plantauit aurem, non audiet? et non dixit qui plantauit, ergo ipse aurem non habet'; non dixit 'ergo ipse oculos non habet'; sed quid dixit? qui plantauit aurem, non audiet? qui finxit oculum, non considerat? membra tulit, efficientias dedit).