Latin
Letter 148
Augustine, Epistulae 148.7
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctas autem Hieronymus ait: 'Videre deum, sicuti est, in natura sua oculus hominis non potest, non solum homo nec angeli nec Throni nec Potestates nec Dominationes nec omne nomen, quod nominatur; neque enim creatura potest aspicere creatorem suum'. his uerbis uir doctissimus satis ostendit, quid etiam de futuro saeculo senserit, quod ad hanc rem adtinet. quantum libet enim oculi corporis nostri mutentur in melius, angelorum oculis aequabuntur. hic autem et ipsis et uniuersae omnino caelesti creaturae inuisibilem naturam dixit esse creatoris. aut si et hinc fit quaestio et infertur ulla dubitatio, utrum non simus futuri angelis potiores, ipsius domini est hinc aperta sententia, ubi ait de resurrecturis in regnum: Erunt aequales angelis dei. unde idem ipse sanctus Hieronymus alibi sic dicit: 'Homo igitur dei faciem uidere non potest; angeli autem etiam minimorum in ecclesia semper uident faciem dei. et nunc in speculo uidemus, in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, quando de hominibus in angelos profecerimus et potuerimus cum apostolo dicere: Nos autem omnes reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam tamquam a domini spiritu, licet faciem dei iuxta naturae suae proprietatem nulla uideat creatura et tunc mente cernatur, quando inuisibilis creditur'.