Latin
Letter 148
Augustine, Epistulae 148.8
Unproofread scanNot analysed yet
In his uerbis hominis dei multa consideranda sunt: primum quia secundum apertissimam domini sententiam etiam ipse sentit tunc nos uisuros faciem dei, cum in angelos profecerimus, id est aequales aequales facti fuerimus, quod erit utique in resurrectione mortuorum. deinde apostolico testimonio satis aperuit non exterioris sed interioris hominis faciem intellegendam. cum uidebimus facie ad faciem; de facie quippe cordis loquebatur apostolus, cum diceret, quod hinc commemorauit: Nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur. quod si quisquam dubitat, recenseat eundem locum et adtendat, unde apostolus loquebatur, de uelamine scilicet, quod manet in lectione ueteris testamenti, donec quisque transeat ad Christum, ut auferatur uelamen. ibi quippe dicit: Nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes, quae facies in Iudaeis non erat reuelata, de quibus dicit: Velamen super cor eorum positum est, ut ostendat cordis faciem nobis esse reuelatam uelamine ablato. postremo, ue quisquam ista minus intuens minusque discernens uisibilem deum uel angelis uel hominibus, cum aequales angelis facti fuerimus, siue nunc esse siue futurum esse crederet, euidentissime, quid sentiret, expressit dicens, quod (faciem dei iuxta naturae suae proprietatem nulla uideat creatura et tunc mente cernatur, quando inuisibilis creditur'. unde sufficienter significauit, quando uisus est ab hominibus per oculos corporis tamquam ipse. corporeus, non eum secundum naturae suae proprietatem fuisse uisum, in qua tunc mente cernitur, quando inuisibilis creditur. quibus inuisibilis nisi aspectibus corporalibus etiam caelestibus, sicut supra de angelis et Potestatibus et Dominationibus dixit, quanto magis terrestribus?