Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.12
Unproofread scanNot analysed yet
Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: Obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellatio nes, gratiarum actiones. secundum Graecum enim eloquium discernenda sunt; nam nostri interpretes uix reperiuntur, qui ea diligenter et scienter transferre curauerint. ecce enim sicut ea ipse posuisti: Obsecro fieri obsecrationes, non eodem uerbo utrumque dixit apostolus, qui utique Graece illam scripsit epistulam; sed pro eo, quod in Latino est (obsecro), ille Graece dixit uapaxaXd); pro eo uero, quod Latinus uester habet (obsecrationes), ille posuit seTQoei? . proinde alii codices, in quibus et nostri sunt, non habent 'obsecrationes' sed 'deprecationes). tria POITO quae sequuntur: Orationes, interpellationes, gratiarum actiones plerique Latini codices sic habent