Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.13
Unproofread scanNot analysed yet
Unde si uelimus secundum Latinae linguae proprietates ista discernere more loquendi, nostram uel qualemque scientiam fortasse tenebimus; sed mirum si sententiam Graeci sermonis uel consuetudinis obtinebimus. precationem et deprecationem multi nostri hoc idem putant et hoc cotidiano usu iam omnino praeualuit. qui autem distinctius Latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus uero in deuitandis malis. precari enim dicebant esse precando bona optare, inprecari mala, quod uulgo iam dicitur maledicere. deprecari autem mala precando depellere. sed usitatum iam loquendi modum potius sequamur et, siue (precationes) siue 'deprecationes' inuenerimus, quas Graeci δεήσεις uocant, non putemus esse emendandum. orationes uero, quas Graecus habet προσευχὰς, distinguere a precibus uel precationibus omnino difficile est. quod uero quidam codices non habent 'orationes' sed 'adorationes', quia non dictum est in Graeco εὐχὰς sed προσευχάς arbitror scienter interpretatum; προσευχάς enim orationes dici a Graecis notissimum est. et utique aliud est orare, aliud adorare. denique non isto uerbo sed alio legitur in Graeco: Dominum deum tuum adorabis et: Adorabo ad templum sanctum tuum et si qua similia.