Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.15
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur, et qui precatur et qui orat, precetur et, qui interpellat deum, ad hoc interpellet, ut oret et precetur, quid sibi uult, quod ista ita posuit apostolus, ut non sit eorum neglegenda distinctio? excepto itaque nomine generali et salua loquendi consuetudine, secundum quam, siue dicas precationem siue orationem siue interpellationem uel postulationem, una eademque res intellegitur, aliqua etiam singulorum istorum proprietas inquirenda est, sed ad eam liquido peruenire difficile est; multa quippe hinc dici possunt, quae inprobanda non sint.