Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.14
Unproofread scanNot analysed yet
Pro interpellationibus autem, quod nostri habent, secundum codices, credo, uestros postulationes posuisti. haec interim duo, id est quod alii postulationes, alii interpellationes interpretati sunt, unum uerbum transferre uoluerunt. quod Graecus habet, ἐντεὐξεις. et profecto aduertis et nosti aliud esse interpellare, aliud postulare. non enim solemus dicere 'postulant interpellaturi' sed 'interpellant postulaturi'; uerum tamen ex uicinitate uerbum usurpatum, cui propinquitas ipsa impetrat intellectum, non est uelut censoria notatione culpandum. nam et de ipso domino Iesu Christo dictum est, quod interpellet pro nobis. numquidnam interpellat et non etiam postulat? immo uero, quia postulat, pro eo positum est 'interpellat'. euidenter quippe alibi de illo dicitur: Et si quis peccauerit, aduocatum habemus ad patrem Iesum Christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris. quamquam fortassis codices apud uos etiam in eo loco de domino Iesu non habent (interpellat pro nobis' sed 'postulat pro nobis'; in Graeco enim, quo uerbo hic positae sunt interpellationes, quas ipse posuisti postulationes, ipsum et illic uerbum est, ubi scriptum est: Interpellat pro nobis.