Latin
Letter 155
Augustine, Epistulae 155.16
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc qui sobria discretione eligit, prudens est; qui nulla hinc afflictione auertitur, fortis est, qui nulla alia delectatione, temperans est, qui nulla elatione, iustus est. his uirtutibus diuinitus impertitis per gratiam mediatoris dei cum patre et nobiscum hominis Christi Iesu, per quem post inimicitias iniquitatis reconciliamur deo in spiritu caritatis, his, inquam, uirtutibus diuinitus impertitis et bona uita nunc agitur et postea praemium eius, quae nisi aeterna esse non potest, beata uita persoluitur. hic enim sunt eaedem uirtutes in actu, ibi in effectu, hic in opere, ibi in mercede, hic in officio. ibi in fine. itaque omnes boni et sancti etiam in tormentis quibuslibet diuino fulti adiutorio spe illius finis beati uocantur, quo fine beati erunt; nam si in eisdem tormentis et atrocissimis doloribus semper essent, cum quibuslibet uirtutibus eos esse miseros nulla sana ratio dubitaret.