Latin
Letter 155
Augustine, Epistulae 155.17
Unproofread scanNot analysed yet
Pietas igitur, id est uerus ueri dei cultus ad omnia prodest, et quae molestias huius uitae auertat aut leniat et quae ad illam uitam salutemque perducat, ubi nec aliquid iam mali patiamur et bono summo sempiternoque perfruamur. ad hanc te perfectius adsequendam et perseuerantissime retinendam exhortor ut me ipsum. cuius nisi iam particeps esses tuosque istos honores temporales ei seruire oportere iudicares, non Donatistis haereticis ad eos in unitatem Christi pacemque redigendos per edictum diceres: (Pro uobis hoc agitur; pro uobis sacerdotes incorruptae fidei, pro uobis imperator Augustus, pro uobis nos quoque eius iudices laboramus' et alia multa, quae in eodem edicto ita posuisti, ut te appareat in terreni iudicis cingulo non parua ex parte caelestem rem publicam cogitare. quare si de ueris uirtutibus et uera beata uita uolui diutius loqui tecum, quaeso, ne onerosus deputer occupationibus tuis, immo uero me non esse confido, quando tu adeo magnum animum et mirabiliter laudandum geris, ut nec illas curas deseras et his libentius ac familiarius occuperis.