Latin
Letter 156
Augustine, Epistulae 156.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctitatis tuae gratia, quae omnibus nota est, paruitati meae persuasit, ut nostris de Syracusano ad Hipponem remeantibus has ad laudandam mihi uenerabilitatem tuam litteras erogarem poscens summam trinitatem, ut incolumis et uegetus dei nostri fauore hoc meum scriptum ad recensendum suscipias, domine sancte, iure ac merito uenerabilis et per omnia colende. proinde rogo, ut mei memor in sanctis orationibus tuis esse digneris atque inperitiam nostram informare de eo, quod quidam Christiani apud Syracusas exponunt dicentes posse esse hominem sine peccato et mandata dei facile custodire, si uelit; infantem non baptizatum morte praeuentum non posse perire merito, quoniam sine peccato nascitur; diuitem manentem in diuitiis suis regnum dei non posse ingredi, nisi omnia sua uendiderit, nec prodesse eidem posse, si forte ex ipsis diuitiis fecerit mandata; non debere iurare omnino; et de ecclesia, quae sit, de qua scriptum est non habere rugam neque maculam, utrum haec sit, in qua nunc congregamur, an illa, quam speramus; quidam autem posuit ecclesiam hanc esse, in qua nunc frequentamus populos, et sine peccato esse non posse. de his omnibus, rogo quantis ualeo precibus sanctitatem tuam, ut iubeas nos apertius instrui, quo nouerimus, quatenus sentire debeamus. dei nostri misericordia sanctitatem tuam incolumem conseruet annis innumeris, opto, domine sancte, iure ac merito uenerabilis et per omnia colende.