Latin
Letter 157
Augustine, Epistulae 157.21
Unproofread scanNot analysed yet
xContra haec apostoli uerba sanumque intellectum nemini adquiescas, si uis Christo et in Christo uiuere. nam si, quem ad modum illi dicunt, propterea ista commemorasset apostolus, ut intellegeremus ad primum hominem peccatores ideo pertinere, quia non delictum ex illo nascendo traximus, sed eum imitando peccamus, diabolum potius poneret, qui et prior peccauit et de quo nullam substantiae propaginem traxit genus humanum, sed eum sola imitatio subsecuta est, unde diceretur pater impiorum, sicut noster dicitur pater Abraham propter imitationem fidei, non propter originem carnis. nam ideo de ipso diabolo dictum est: Imitantur autem illum, qui sunt ex parte ipsius. deinde si propter imitationem hoc loco apostolus commemoraret primum hominem, quia primuspeccator in hominibus fuit, ut ideo ad illum omnes homines peccatores diceret pertinere, cur non sanctum Abel posuit, quoniam primus in hominibus iustus fuit, ad quem iusti omnes propter imitationem iustitiae pertinerent? sed posuit Adam, contra quem non posuit nisi Christum, quia sicut ille homo delicto suo uitiauit posteritatem suam, sic iste deus homo iustitia sua saluauit hereditatem suam, ille traiciendo carnis inmunditiam, quod non poterat impius diabolus, ille donando spiritus gratiam, quod non poterat Abel iustus.