Latin
Letter 157
Augustine, Epistulae 157.22
Unproofread scanNot analysed yet
Multa de his quaestionibus in aliis nostris opusculis et ecclesiasticis sermonibus diximus. quoniam fuerunt etiam apud nos quidam, qui, ubicumque poterant, haec sui erroris noua semina spargerent, quorum nonnullos per ministerium nostrum fratrumque nostrorum misericordia domini ab illa peste sanauit. nec tamen hic deesse aliquos arbitror maxime apud Carthaginem, sed iam occulte mussitant timentes ecclesiae fundatissimam fidem. nam unus eorum nomine Caelestius in eiusdem ciuitatis ecclesia iam ad presbyterii honorem subrepere coeperat, sed fidelissima libertate fratrum propter has ipsas contra Christi gratiam disputationes usque ad iudicium episcopale perductus est. tamen coactus est confiteri propter baptizandos paruulos, quod et ipsis redemptio sit necessaria. ubi quamquam noluerit de originali peccato expressius aliquid dicere. tamen ipsius redemptionis nomine non parum sibi praescripsit. unde enim redimendi sunt nisi a diaboli potestate, in qua esse non possent nisi originalis obligatione peccati? aut quo pretio redimuntur nisi Christi sanguine, de quo apertissime scriptum est, quod in remissionem effusus sit peccatorum? sed quia magis conuictus et ab ecclesia detestatus quam correctus et pacatus abscessit, ueritus sum, ne forte ipse ibi sit, qui uestram fidem perturbare conatur; ideo nominis ipsius commemorationem putaui esse faciendam. sed siue ipse sit siue alii consortes eius erroris —plures enim sunt, quam sperare possumus, et, ubi non redarguuntur, etiam alios ad suam sectam seducunt et sic crebrescunt, ut nesciam, quo sint erupturi —,nos tamen malumus eos in ecclesiae compage sanari, quam ex illius corpore uelut insanabilia membra resecari, si tamen hoc permittat ipsa necessitas. timendum est enim, ne plura putrescant, dum putribus parcitur. potens autem est misericordia domini nostri, quae potius eos ab hac peste liberet. quod sine dubio faciet, si fideliter aduertant teneantque, quod scriptum est: Qui inuocauerit nomen domini. saluus erit.