Latin
Letter 157
Augustine, Epistulae 157.36
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen, quia praeceptum est eis, ut oderint pro Christo et animas suas, uendendas eas habent aut inlatis sibi manibus effundendas, sed parati sunt eas amittere pro Christi nomine moriendo, ne mortui uiuant Christum negando. sic et diuitias, ad quas uendendas parati non fuerunt monente Christo, ad perdendas debent parati esse pro Christo, ne cum eis pereant perdito Christo. habemus hinc utriusque sexus diuites clarissimasque personas martyrii gloria sublimatas. ita multi, quos rerum suarum uenditione piguerat ante perfici, Christi imitata passione sunt repente perfecti et, qui nonnulla infirmitate carnis et sanguinis suis diuitiis pepercerunt, subito aduersus peccatum pro fide usque ad sanguinem certauerunt. quibus autem non prouenit corona martyrii neque illius perfectionis de uendendis rebus suis consilium tam praeclarum et tam grande receperunt et tamen a damnabilibus immunes criminibus esurientem Christum pauerunt, sitienti potum dederunt, nudum uestierunt, peregrinantem susceperunt, non sedebunt quidem cum Christo sublimiter iudicaturi, sed ad ipsius dexteram stabunt misericorditer iudicandi; beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur, et iudicium sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexultat autem misericordia iudicio.