Latin
Letter 157
Augustine, Epistulae 157.37
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde isti desinant contra scripturas loqui et in suis exhortationibus ad maiora sic excitent, ut minora non damnent. non enim et sanctam uirginitatem aliter exhortando persuadere possunt, nisi coniugalia uincula damnauerint, cum docente apostolo unusquisque donum proprium habeat a deo alius sic alius autem sic. ambulent itaque perfectionis uiam uenditis suis omnibus rebus et misericorditer erogatis; sed si uere pauperes Christi sunt et non sibi sed Christo colligunt, infirmiora eius membra quare puniant, antequam sedes iudiciarias acceperunt? si enim tales erunt, qualibus dominus dicit: Sedebitis super XII sedes iudicantes XII tribus Israhel et de qualibus apostolus ait: Nescitis, quoniam angelos iudicabimus? praeparent se potius non criminosos sed religiosos diuites recipere in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis. puto enim, quod quidam eorum, qui haec inpudenter. atque inprudenter garriunt, a diuitibus Christianis et piis in suis necessitatibus sustentantur. habet enim ecclesia quodam modo suos milites et quodam modo prouinciales, unde dicit apostolus: Quis militat suis stipendiis umquam? habet uineam et plantatores, habet gregem et pastores, unde consequenter dicit: Quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? quamuis talia disputare, qualia isti disputant, non sit militare sed rebellare, non sit plantare uineam sed eradicare, non sit pascendos congregare sed perdendos a grege separare.