Latin
Letter 157
Augustine, Epistulae 157.38
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut autem ipsi, qui diuitum religiosis obsequiis aluntur atque uestiuntur —neque enim ad suas necessitates nihil accipiunt nisi ab eis, qui res suas uendunt —,non tamen iudicantur atque damnantur ab excellentioribus Christi membris, qui maiore uirtute, quam multum commendat apostolus, suis se manibus transigunt, sic nec isti damnare debent inferioris meriti Christianos. quorum opibus transiguntur, sed recte uiuendo et recte docendo magis eis dicere: Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si uestra carnalia metamus? multo quippe minore inpudentia serui dei, qui manuum suarum honestis operibus uenditis uiuunt, damnant istos, a quibus nihil accipiunt, quam isti, qui propter aliquam corporis infirmitatem non ualentes manibus operari damnant eos ipsos. de quorum facultatibus uiuunt.