Latin
Letter 159
Augustine, Epistulae 159.4
Unproofread scanNot analysed yet
Alia uero nocte ecce idem ipse iuuenis eidem rursus apparuit atque, ab illo utrum cognosceretur, interrogauit; respondit iste, quod eum bene pleneque cognosceret, tum ille quaesiuit, ubi se nosset. nec memoriae defuit, quid iste identidem responderet, totumque uisum illum hymnosque sanctorum, ad . quos audiendos eo duce uenerat, qua recentissimos recordabatur facilitate, narrauit. hic ille percontatus est, utrumnam id. quod narrauerat, in somnis uidisset an uigilans; respondit: (In somnis). at ille: 'Bene, inquit, 'recolis; uerum est, in somnis illa uidisti; sed etiam nunc in somnis te uidere scies'. hoc cum audisset iste, ita esse credidit atque id responsione firmauit. tunc, qui hominem docebat, adiecit et ait: <Ubi est modo corpus tuum?) ille respondit: 'In cubiculo meo). 'scisne', inquit ille, 'in eodem corpusculo nunc esse inligatos et clausos et otiosos oculos tuos nihilque illis oculis te uidere?' respondit: 'Scio'. tunc ille: 'Qui sunt ergo', inquit, <isti oculi, quibus me uides?' ad hoc iste non inueniens, quid responderet, obticuit. cui haesitanti ille, quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit et continuo: 'Sicut', inquit, 'illi oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo iacente nunc uacant nec aliquid operantur et tamen sunt isti, quibus me intueris et ista uteris uisione, ita, cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae uita tibi inerit, qua uiuas, sensusque, quo. sentias. caue iam deinceps, ne dubites uitam manere post mortem). ita sibi homo fidelis ablatam dicit huius rei dubitationem quo docente nisi prouidentia et misericordia dei?