Latin
Letter 159
Augustine, Epistulae 159.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non soluisse sed auxisse quaestionem. uerum tamen cum his uerbis credere uel non credere liberum cuique sit, se ipsum quisque habet. quo se auocet, profundissimam quaestionem. et uigilat homo et dormit homo cotidie et cogitat homo. dicat, unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum nec tamen materie corporali. dicat, si potest; si autem non potest, quid se praecipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam, cum continua et cotidiana non soluat? ego autem quamuis, quo modo fiant ista ueluti . corporea sine corpore, uerbis prorsus explicare non possim, tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem, quo modo discernerentur, quae uidentur aliquando per spiritum et per corpus uideri putantur, quoue modo distinguantur uisa eorum, quos error uel impietas plerumque deludit, quando uisis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur! quorum exempla si commemorare uoluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset. memor nostri in domini misericordia uegeteris, domine beatissime et uenerabilis et desiderabilis frater.