Latin
Letter 164
Augustine, Epistulae 164.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quaestio, quam mihi proposuisti ex epistula apostoli Petri, solet nos, ut te latere non arbitror, uehementissime commouere, quo modo illa uerba accipienda sint tamquam de inferis 'dicta. replico ergo tibi eandem quaestionem, ut, siue ipse . potueris siue aliquem, qui possit, inueneris, auferas de illa atque finias dubitationem meam. quod si prior potuero, cum id donauerit dominus, tibique inpartire ualuero, non fraudabo dilectionem tuam; nunc autem, quae me ibi moueant, intimabo, . ut secundum haec de illis uerbis apostolicis uel ipse cogites uel, quem idoneum reppereris, consulas.