Latin
Letter 164
Augustine, Epistulae 164.2
Unproofread scanNot analysed yet
-Cum diiisset Christum mortificatum carne. uiuificatum spiritu, continuo subiecit in eo ipso spiritibus, qui in carcere erant conclusi, aduenientem praedicasse, qui spiritus aliquando increduli fuerant in diebus, quibus adhuc expectabat dei patientia, in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae saluae factae sunt per aquam. deinde subiunxit et ait: Quod et uos nunc simili forma baptisma saluos fecit. mouet itaque, si apud inferos dominus, quando mortuus est, in carcere conclusis spiritibus praedicauit, quid boni soli meruerint, qui tunc infideles fuerunt, cum fabricaretur arca. etenim post tempora Noe multa milia tot gentium usque ad passionem Christi mortua sunt, quae potuit apud inferos inuenire, non utique eorum, qui in deum crediderant -sicut prophetae et patriarchae de stirpe Abrahae, sicut ipse retro Noe et tota domus eius, quae salua facta est per aquam excepto fortassis uno filio, qui postea reprobatus est, sicut etiam praeter progeniem Iacob alii fuerunt credentes in deum sicut Iob, sicut ciuitas Nineue et si qui alii sunt, qui uel. apparent in scripturis uel in genere humano latent, sed eorum dico multa milia hominum, qui deum ignorantes et daemonum uel simulacrorum cultui dediti a temporibus Noe usque ad passionem Christi ex hac uita emigrarunt, quos apud inferos Christus inueniens quo modo illis non praedicauit, sed illis tantum, qui in diebus Noe increduli fuerunt, cum fabricaretur arca? aut si omnibus praedicauit, cur illos solos Petrus commemorauit praetermissa multitudine tam innumerabili ceterorum ? .