Latin
Letter 164
Augustine, Epistulae 164.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob rem teneamus firmissime, quod fides habet fundatissima auctoritate firmata: Quia Christus mortuus est secundum scripturas et quia sepultus est et quia resurrexit tertio die secundum scripturas et cetera, quae de illo testatissima ueritate conscripta sunt. in quibus etiam hoc est, quod apud inferos fuit solutisque eorum doloribus, quibus eum erat inpossibile teneri, a quibus etiam recte intellegitur soluisse et liberasse, quos uoluit, corpus, quod in cruce reliquerat, in sepulcro positum recepisse. in illa uero, quam proposuisti, de uerbis Petri apostoli quaestione quoniam, quae me moueant, perspicis et alia fortasse, si diligentius discutiantur, possunt mouere, uel apud nos ea cogitando uel quos dignum est et possumus, consulendo quaeramus.