Latin
Letter 164
Augustine, Epistulae 164.15
Unproofread scanNot analysed yet
Considera tamen, ne forte totum illud, quod de conclusis in carcere spiritibus, qui in diebus Noe non crediderant, Petrus apostolus dicit, omnino ad inferos non pertineat, sed ad illa potius tempora, quorum formam ad haec tempora transtulit. illa quippe res gesta forma fuerat futurorum, ut hi, qui modo non credunt euangelio, dum in omnibus gentibus aedificatur ecclesia, illis intellegantur esse similes, qui tunc non crediderunt, cum fabricaretur arca, illi autem, qui crediderunt et per baptismum salui fiunt, illis comparentur, qui tunc in eadem arca salui facti sunt per aquam. unde ait: Sic et uos simili forma baptisma saluos facit. ad hanc igitur formae similitudinem cetera etiam de, incredulis coaptemus et non suspicemur. quod apud inferos ad faciendos fideles atque liberandos euangelium praedicatum sit uel adhuc etiam praedicetur, quasi et ibi sit ecclesia constituta.