Latin
Letter 164
Augustine, Epistulae 164.3
Unproofread scanNot analysed yet
Et dominum quidem carne mortificatum uenisse in infernum satis constat. neque enim contradici potest uel prophetiae, quae dixit: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, quod ne aliter quisquam sapere auderet, in actibus apostolorum idem Petrus exponit, uel eiusdem Petri illis uerbis, quibus eum adserit soluisse inferni dolores, in quibus inpossibile erat eum teneri. quis ergo nisi infidelis negauerit fuisse apud inferos Christum? quod si mouet, quem ad modum accipiendum sit inferni ab illo solutos dolores: -neque enim coeperat in eis esse tamquam in uinculis et sic eos soluit, tamquam si catenas soluisset, quibus fuerat alligatus —,facile est intellegere sic eos solutos, quem ad modum solui possunt laquei uenantium, ne teneant, non quia tenuerunt; potest et sic, ut eos dolores eum soluisse credamus, quibus teneri ipse non poterat, sed quibus alii tenebantur, quos ille nouerat liberandos.