Latin
Letter 164
Augustine, Epistulae 164.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, si omnes inde soluit saluator et, sicut requirens scripsisti, exinaniuit inferna, ut deinceps iudicium iam expectaretur extremum, haec sunt, quae in hac re non inmerito mouent, quae mihi interim cogitanti solent occurrere: primum, qua auctoritate firmetur ista sententia. quod enim scriptum est in morte Christi factum solutis doloribus inferni, uel ad ipsum potest intellegi pertinere, quod eos hactenus soluerit, hoc est inritos fecerit, ne ab eis ipse teneretur, praesertim quia sequitur: In quibus inpossibile erat teneri eum, uel, si causa quaeritur, cur uoluerit uenire in infernum, ubi dolores' illi essent, quibus teneri omnino non poterat, qui erat, ut scriptum est, in mortuis liber, in quo princeps et praepositus mortis non inuenit aliquid, quod supplicio deberetur, hoc scilicet, quod scriptum est, 'solutis doloribus inferni' non in omnibus sed in quibusdam accipi potest, quos ille dignos ista liberatione iudicabat, ut neque frustra illuc descendisse existimetur nulli eorum profuturus, qui ibi tenebantur inclusi, nec tamen sit consequens, ut, quod diuina quibusdam misericordia iustitiaque concessit, omnibus concessum esse putandum sit.