Latin
Letter 164
Augustine, Epistulae 164.6
Unproofread scanNot analysed yet
Et de illo quidem primo homine, patre generis humani, quod eum indidem soluerit, ecclesia fere tota consentit, quod eam non inaniter credidisse credendum est, undecumque hoc traditum sit, etiamsi canonicarum scripturarum hinc expressa non proferatur auctoritas. quamquam illud, quod in libro sapientiae scriptum est: Haec illum, qui primus factus est, patrem orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodiuit et eduxit illum a delicto suo et dedit ei uirtutem continendi omnia, magis pro hac sententia quam pro ullo alio intellectu facere uideatur. addunt quidam hoc beneficium antiquis etiam sanctis fuisse concessum, Abel, Seth, Noe et domui eius, Abraham, Isaac, Iacob aliisque patriarchis et prophetis, ut, dominus cum in infernum uenisset, illis doloribus soluerentur.