Latin
Letter 164
Augustine, Epistulae 164.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia euidentia testimoma et infernum commemorant et dolores, nulla causa occurrit, cur illo credatur uenisse saluator, nisi ut ab eis doloribus saluos faceret; sed utrum omnes, quos in eis inuenit, an quosdam, quos illo beneficio dignos iudicauit, adhuc requiro. fuisse tamen eum apud inferos et in eorum doloribus constitutis hoc beneficium praestitisse non dubito. unde illis iustis, qui in sinu erant Abrahae, cum ille in inferna descenderet, nondum, quid contulisset, inueni, a quibus eum secundum beatificam praesentiam suae diuinitatis numquam uideo recessisse, sicut etiam eodem ipso die, quo mortuus est, promisit latroni, quod cum illo in paradiso fuisset futurus, quando ad soluendos inferni dolores fuerat descensurus. profecto igitur in paradiso atque in sinu Abrahae etiam ante iam erat beatificante sapientia et apud inferos iudicante potentia; ubi enim non est nullo loco obsessa diuinitas? uerum tamen secundum creaturam, quam ex quodam tempore suscipiendo manens deus homo factus est, hoc est secundum animam eum fuisse apud inferos aperte scriptura declarat et per prophetiam praemissa et per apostolicum intellectum satis exposita, qua dictum est: Non derelinques animam meam in inferno.