Latin
Letter 164
Augustine, Epistulae 164.7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quonam modo intellegatur Abraham, in cuius sinum pius etiam pauper ille susceptus est, in illis fuisse doloribus, ego quidem non uideo; explicant fortasse, qui possunt. solos autem duos, id est Abraham et Lazarum in illo memorabilis quietis sinu fuisse, antequam dominus in inferna descenderet, et de istis tantum duobus dictum fuisse illi diuiti: Inter nos et uos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui uolunt, hinc transire ad uos non possint neque inde huc transmeare, nescio utrum quisquam sit, cui non uideatur absurdum. porro si plures quam duo ibi erant, quis audeat dicere non ibi fuisse patriarchas et prophetas, quibus in scriptura dei iustitiae pietatisque tam insigne testimonium perhibetur? quid his ergo praestiterit, qui dolores soluit inferni, in quibus illi non fuerunt, nondum intellego, praesertim quia ne ipsos quidem inferos uspiam scripturarum in bono appellatos potui reperire. quod si nusquam in diuinis auctoritatibus legitur, non utique sinus ille Abrahae, id est secretae cuiusdam quietis habitatio aliqua pars inferorum esse credenda est. quamquam in his ipsis tanti magistri uerbis, ubi ait dixisse Abraham: Inter nos et uos chaos magnum firmatum est, satis, ut opinor, appareat non esse quandam partem et quasi membrum inferorum tantae illius felicitatis sinum. chaos enim magnum quid est nisi quidam hiatus multum ea separans, inter quae non solum est, uerum etiam firmatus est? quapropter si in illum Abrahae sinum Christum mortuum uenisse sancta scriptura dixisset non nominato inferno eiusque doloribus, miror, si quisquam ad inferos eum descendisse adserere auderet.